- PURGAMENTUM Lanae novissimum
- PURGAMENTUM Lanae novissimumapud Plin. l. 8. c. 48. Lanae et per se coactae vestem faciunt: et si addatur acetum, etiam ferro resistunt: imo vero etiam ignibus, novissimo sui purgamento; quippe ineis polientium extractae, in usum tomenti veniunt, est, quô in veste iam texta purgantur et poliuntur depectunturque. Nam ex illo purgamento, ex floccis videl. derasis inter pectendum, tomenta fiebant. Inde γνάφαλλα ista purgamenta vocabantur,quae spinis adhaeserant pectinis γναφικοῦ, h. e. fullonii: quâ voce dein ipsa tomenta insigniri coeperunt; hincque γναφάλλιον herba, quam Latini Cntunculum dixêre, quod eius foliis candidis ac mollibus pro tomento culcitrarum uterentur. Ut mirum sit Plinium scribere, id Galliarum inventô proditum esse, retrimentis et purgamentis lanae, quae expolitione vestimentorum detracta fuerint, culcitras farciri; cum Graecis nominibus ex antiquo vocentur tomenta γνάφαλα hôc modô inculcata. Vocat autem hoc novissimum lanae purgamentum, quia primum erat quô lanae ipsae per se purgabantur, priusquam in fila deductae et in tela textae essent: quod Graecis ξαίνεςθαι, unde Ξανθικὴ τέχνη, Lanae purgandae ars. In novissimo quidem purgamento ξαίνεςθαι quoque dicebantur, sed proprie ξαντικὴ ad primum purgamentum pertinet. Κροκυδίζειν etiam de utroque dicebant: κροκύδες γνάφαλα sunt Hesychio, et κροκυδίζειν Polluci, τὸ ἐκλέγειν τὸ τραχὺ τοῦ ἐρίου, asperiores floccos extrahere Carminare enim proprie Latini de priori purgatione: et hoc primum lanarum purgamentum, cum carminatur, novissimum, quum in veste ipsa carpuntur et depectuntur erinaceô fullonis. Propter quod summô studiô erinacei exquirebantur etc. Vide supra ubi de Erinaceis, infra Putare. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 398.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.